PANNONIA

PANNONIA
PANNONIA
regio Europae maxima, inter Danubium ad Boream a Metanastis Iazygibus separantem, et Saum fluv. ad meridiem dividentem; ac inter Noricum ad occidentem et Mysiam ad ortum contenta; In superiorem (quae Prima Rufo, Marcellino, et Lib. Notit. dicitur) in qua Ala Flaviana, seu Vienna, ut nunc vocant, Flexum, seu Posonium, Arrabo, sive Iaurinum, Sabaria, Savaria, seu Graecium et Petovio urbes continentur: Et inferiorem ad ortum, in qua Buda, Strigonium, Alba Regalis, Colocia, Quinque Ecclesiae, Sirmium, et Taurinum urbes sunt, divisa. Utraque Hungaria nominatur, non tamen ex aequo; Nam Hungaria trans Danubium usque ad Carpatem montem extensa Iazyges Metanastas complectitur, et Pannonia partem Austriae, et Styriae, Carniolaeque comprehendit. Ex quo error Ortelii partet, Pannoniam superiorem Austriam appellantis, cum modicam partem Austriae (in quâ Vienna et Sapronium) tantum contineat, maximaque Austriae ac Stiriae pars cum Carinthia et Carniola sit in Norico. Erant autem Pannones Celtica natio: quorum terram primus intravit Iul. Caesar, Tiberius reddidit tributariam: possederunt dein Hunni, Gothi, Alii. Ovid. Trist. l. 2. v. 225.
Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda.
Populi Pannonii. Idem Ovid. ad Liviam:
Summaque dispersi per iuga Pannonii.
Hinc Pannonicus. Martial. l. 8. Epigr. 15. v. 1.
Dum nova Pannonici narratur gloria belli.
Et Pannonis foem. Lucan. l. 6. v. 220.
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
Cum iaculum parvâ Libys amentavit habenâ,
Se rotat in vulnus: telumque irata receptum
Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
Horum meminit Dionys. v. 321.
Πρὸς δὲ νότον Γέῤραι καὶ Νωρίκἰ ἄςτἐ ἐρυμνὰ,
Παννόνιοι, Μυσοί τε. ————
Solin. c. 24. Iam Pannonia virô fortis, et solô planô laeta, atque uber Dravô Savôque inclitis amnibus circumflua. Ferrar. Nic. Lloyd. etc. Baudrando Pannonia, regio Europae perampla, inter Danubium ad septentrionem et ortum, quô Iazyges Metanastae ab ea separantur, et inter Noricum ad occasum, et Illyricum ad meridiem; fuitque etiam aliquando pars Illyrici Occidentis late sumpti. Duplex fuit, nempe prima seu superior, quae magis ad occasum, ubi nunc pars orientalis Austriae, maxima pars Stiriae, Carniola, Celleiensis Comitatus, pars Vindorum Marchiae et Sclavoniae; et secunda seu inferior, quae ad ortum spectat, ubi nunc magna pars Hungariae inferioris cum parte Sclavoniae. Nunc saepe Pannonia pro Hungaria sumitur, la Hongria, et vice versâ. Sed Hungaria Iazyges Metanastas comprehendit etiam cum Pannonia inferiori et minuta parte seu orientali Pannoniae superioris. Sic igitur Hungaria vix hodie tertiam sui partem in veteri Pannonia habet; de cuius partibus vide in voce Hungaria. Pannoniae autem antiquae urbes praecipuae fuêre Segesta seu Sciscia, Petovio, Emona, Nauportum, Vindobona, Scarabantia, Sirmium, et Taurunum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pannonia — is an ancient province of the Roman Empire bounded north and east by the Danube, coterminous westward with Noricum and upper Italy, and southward with Dalmatia and upper Moesia.Pannonia was located mostly over the territory of the present day… …   Wikipedia

  • Pannonia — steht für: eine römische Provinz, siehe Pannonien die Landschaft Pannonische Tiefebene die Euroregion West Pannonia, siehe Euregio West einen Asteroid des Hauptgürtels, siehe (1444) Pannonia eine ungarische Motorradmarke (1954–1975), siehe… …   Deutsch Wikipedia

  • Pannonia — Saltar a navegación, búsqueda El término Pannonia puede referirse a: Panonia, la antigua provincia romana de Hungría; Pannonie, la granja cisterciense cerca de Rocamadour (Francia), que fue transformada en un gran castillo clásico en el siglo… …   Wikipedia Español

  • Pannonĭa — Pannonĭa, das südöstlichste der Süddonauländer; wurde begrenzt in Westen durch den Berg Cetius, welcher es von Noricum, u. die Julischen Alpen, welche es von Oberitalien schieden, in Norden u. Osten vom Danubius, welcher die Grenze gegen Dacien u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pannonia — Pannonia, seit Augustus röm. Provinz, begriff Ungarn jenseits der Donau, Slavonien, einen Theil Bosniens, das nordöstliche Kroatien, den östlichen Theil von Krain, Steyermark und Niederösterreich …   Herders Conversations-Lexikon

  • Pannonia — [pə nō′nē ə] ancient Roman province in central Europe, between the Danube & Sava rivers …   English World dictionary

  • Pannonia — Pannonian, adj., n. Pannonic /peuh non ik/, adj. /peuh noh nee euh/, n. an ancient country and Roman province in central Europe, S and W of the Danube, the territory of which is now mostly occupied by Hungary and Yugoslavia. * * * Province, Roman …   Universalium

  • Pannonia — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Du hongrois le pays du blé La Pannónia est une moto d origine hongroise Pannonia est le nom latin de la province de Pannonie, représentant grossièrement… …   Wikipédia en Français

  • Pannonia —    Roman province in central Europe that bordered the Danube (q.v.) to the north and east, and the province of Noricum (q.v.) to the west. Diocletian (q.v.) divided it into four provinces (Pannonia I, Pannonia II, Savia, and Valeria) ca. 295. It… …   Historical dictionary of Byzantium

  • Pannonia Prima — was an ancient Roman province. It was formed in the year 296, during the reign of Emperor Diocletian. Previously, it was a part of the province of Pannonia, which was gradually divided into four administrative units: Pannonia Prima, Pannonia… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”